monumenta.ch > Beda Venerabilis > 3 > 55 > sectio 5

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Sermones, 20, 216, 5
Sed in hac interim peregrinatione sint vobis lacrymae vestrae panis die ac nocte; dum dicentibus vobis quotidie, Ubi est Deus vester ? non potestis carnalibus demonstrare quod oculus non vidit, nec auris audivit, aut in cor hominis ascendit . Donec veniatis et appareatis ante oculos Dei vestri, nolite deficere. Veniet enim et ipse promissa persolvere, qui se sponte professus est debitorem: qui nihil ab aliquo mutuatus est, et suo promisso debitor esse dignatus est. Nos debebamus; et tantum debebamus, quantum peccaveramus. Venit ille sine debito, quia sine ullo peccato; invenit nos damnoso ac damnando fenore oppressos, et quae non rapuerat exsolvens, nos a sempiterno debito misericorditer liberavit. Nos admiseramus culpam, exspectabamus poenam; ille non factus socius culpae nostrae, sed factus particeps poenae, simul et culpae esse voluit donator et poenae. Ipse est enim qui ex usuris et iniquitate eruet animas credentium , atque ex corde in unoquoque dicentium: Credo videre bona Domini in terra viventium . Haec terra, non terreno vel mortuo, sed coelesti quodam modo ac vivo corde concupiscenda est. Ipsa est enim cui in psalmo alio flagrans quidam eius amore et alacriter cantans dicit. Spes mea es tu, portio mea in terra viventium . Ad quam illi tendunt, qui vitaliter mortificant membra sua super terram: non membra quibus corporis mundi huius compago consistit, sed illa membra quibus animae virilitas miserabiliter infirmatur. Apertissime ea dinumerans ac designans Vas electionis Paulus apostolus dicit: 'Mortificate membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, perturbationem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est idolorum servitus' . Ecce quae in hac terra morientium mortificare debeatis, qui in illa terra viventium vivere concupiscitis. Sic ergo efficiamini membra Christi, ut non ea tollatis, et faciatis membra meretricis. Quae enim turpior, quae dedecorosior est meretrix, quam ipsa quae prima posita est fornicatio, et ultima avaritia? Quam idolorum servitutem veraciter appellavit; quia non solum in corporis luxu, sed etiam in animae fluxu agnoscere et vitare debetis, ne illam perditionem minacis et casti sponsi ac iusti iudicis incurratis, cui dicitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Quanto iustius, quanto utilius, in cordis ad eum castitate singuli quique clamabitis: Mihi adhaerere Deo, bonum est ? Hanc adhaesionem illa dilectio praestat, de qua similiter dicitur: Dilectio sine simulatione; odio habentes malum, adhaerentes bono .